Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 13: Versus 6

Ideo enim.Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, praestatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed praestatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos praestatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel praestatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.
(* Traductions européennes)